

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 19: Versus 9
Jesus autem.Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur:Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum[Isa. 53.]. Quae similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.